Hľadaný výraz: Jn 21,1-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic. 2 Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. 3 Dicit eis Simon Petrus: “ Vado piscari ”. Dicunt ei: “ Venimus et nos tecum ”. Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt. 4 Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est. 5 Dicit ergo eis Iesus: “ Pueri, numquid pulmentarium habetis? ”. Responderunt ei: “ Non ”. 6 Ille autem dixit eis: “ Mittite in dexteram navigii rete et invenietis ”. Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. 7 Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “ Dominus est! ”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; 8 alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. 9 Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem. 10 Dicit eis Iesus: “ Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc ”. 11 Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete. 12 Dicit eis Iesus: “ Venite, prandete ”. Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: “ Tu quis es? ”, scientes quia Dominus est. 13 Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter. 14 Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.

1

mail   print   facebook   twitter